Liber Genesis*

Caput 25: Versus 23

Qui respondens ait: Duae gentes,etc.AUG.Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Israel, id est, Jacob, minor filius superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem JoramIV Reg. 8. Tunc enim Idumaei rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.
(* Traductions européennes)